- TEATEA
- TEATEAquae TEATE Silio, l. 17. v. 458. Tegeate Straboni, urbs Marucinorum metropolis inter Arriam ad occasum, 12. et Anxanum ad ortum 15. Baudrando, in Aprutio citeriore in limite ulterioris, ad Aternum fluv. in colle. Chieti multis. 8. milliar. ab Aterno in Meridiem, 8. ab ora maris adriatici in Occasum, uti 35. ab Aquila, et media inter Anxanum ad Eurum, et Atriam ad Boream. Hic Teatinorum Societas exordium habuit, cuius auctor Paulus IV. prius Archiepiscopus Teatinus. Sunt autem illi Clerici Regulares. Populi Teatini Plin. l. 3. c. 12. Teates Appiano Alexandrino. Silius, l. 8. v. 521.Corfini populos, magnumque Teate trahebat.Monachos vero praefatos quod spectat Nigro vestiuntur, et regularum primam habent, carere reditibus, nec tamen mendicare. Parisios primum venerunt, inviratu Mazarini Cardinal. Richelietus Diction. Coeterum virorum in hoc Ordine eruditione florentium vis ingens etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.